Folk Tale

Testamentum

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Plus esse in uno saepe quam in turba boni narratione posteris tradam breui. Quidam decedens tres reliquit filias, unam formosam et oculis uenantem uiros, at alteram lanificam et frugi rusticam, deuotam uino tertiam et turpissimam. Harum autem matrem fecit heredem senex sub condicione, totam ut fortunam tribus aequaliter distribuat, sed tali modo: "Ni data possideant aut fruantur"; tum "simul habere res desierint quas acceperint, centena matri conferant sestertia." Athenas rumor implet, mater sedula iuris peritos consulit; nemo expedit quo pacto ni possideant quod fuerit datum, fructumue capiant; deinde quae tulerint nihil quanam ratione conferant pecuniam. Postquam consumpta est temporis longi mora, nec testamenti potuit sensus colligi, fidem aduocauit iure neglecto parens. Seponit moechae uestem, mundum muliebrem, lauationem argenteam, eunuchos glabros; lanificae agellos, pecora, uillam, operarios, boues, iumenta et instrumentum rusticum; potrici plenam antiquis apothecam cadis, domum politam et delicatos hortulos. Sic destinata dare cum uellet singulis et adprobaret populus, qui illas nouerat, Aesopus media subito in turba constitit: "O si maneret condito sensus patri, quam grauiter ferret quod uoluntatem suam interpretari non potuissent Attici!" Rogatus deinde soluit errorem omnium: "Domum et ornamenta cum uenustis hortulis et uina uetera date lanificae rusticae; uestem, uniones, pedisequos et cetera illi adsignate uitam quae luxu trahit; agros et uillam et pecora cum pastoribus donate moechae. Nulla poterit perpeti ut moribus quid teneat alienum suis. Deformis cultum uendet ut uinum paret; agros abiciet moecha ut ornatum paret; at illa gaudens pecore et lanae dedita quacumque summa tradet luxuriam domus. Sic nulla possidebit quod fuerit datum, et dictam matri conferent pecuniam ex pretio rerum quas uendiderint singulae." Ita quod multorum fugit inprudentiam unius hominis repperit sollertia.


Text viewBook