Folk Tale

Poeta de Credere et non Credere

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Periculosum est credere et non credere. Vtriusque exemplum breuiter adponam rei. Hippolytus obiit, quia nouercae creditum est; Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium. Ergo exploranda est ueritas multum, prius quam stulte praua iudicet sententia. Sed, fabulosam ne uetustatem eleues, narrabo tibi memoria quod factum est mea. Maritus quidam cum diligeret coniugem, togamque puram iam pararet filio, seductus in secretum a liberto est suo, sperante heredem suffici se proximum. qui, cum de puero multa mentitus foret et plura de flagitiis castae mulieris, adiecit, id quod sentiebat maxime doliturum amanti, uentitare adulterum stuproque turpi pollui famam domus. Incensus ille falso uxoris crimine simulauit iter ad uillam, clamque in oppido subsedit; deinde noctu subito ianuam intrauit, recta cubiculum uxoris petens, in quo dormire mater natum iusserat, aetatem adultam seruans diligentius. Dum quaerunt lumen, dum concursant familia, irae furentis impetum non sustinens ad lectum uadit, temptat in tenebris caput. Vt sentit tonsum, gladio pectus transigit, nihil respiciens dum dolorem uindicet. Lucerna adlata, simul adspexit filium sanctamque uxorem dormientem [illum prope], sopita primo quae nil somno senserat, representauit in se poenam facinoris et ferro incubuit quod credulitas strinxerat. Accusatores postularunt mulierem, Romamque pertraxerunt ad centumuiros. Maligna insontem deprimit suspicio, quod bona possideat. Stant patroni fortiter causam tuentes innocentis feminae. A diuo Augusto tum petiere iudices ut adiuuaret iuris iurandi fidem, quod ipsos error implicuisset criminis. Qui postquam tenebras dispulit calumniae certumque fontem ueritatis repperit, "Luat" inquit "poenas causa libertus mali; namque orbam nato simul et priuatum uiro miserandam potius quam damnandam existimo. Quod si delata perscrutatus crimina paterfamilias esset, si mendacium subtiliter limasset, a radicibus non euertisset scelere funesto domum." Nil spernat auris, nec tamen credat statim, quandoquidem et illi peccant quos minime putes, et qui non peccant impugnantur fraudibus. Hoc admonere simplices etiam potest, opinione alterius ne quid ponderent. Ambitio namque dissidens mortalium aut gratiae subscribit aut odio suo. Erit ille notus quem per te congnoueris. Haec exsecutus sum propterea pluribus, breuitate nimia quoniam quosdam offendimus.


Text viewBook