Folk Tale

Phaedrus

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Tu qui, nasute, scripta destringis mea et hoc iocorum legere fastidis genus, parva libellum sustine patientia, severitatem frontis dum placo tuae et in cothurnis prodit Aesopus novis. Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo pinus bipenni concidisset Thessala! Nec ad professae mortis audacem viam fabricasset Argus opere Palladio ratem, inhospitalis prima quae ponti sinus patefecit in perniciem Graium et Barbarum! Namque et superbi luget Aeetae domus, et regna Peliae scelere Medeae iacent, quae saevum ingenium variis involvens modis illic per artus fratris explicuit fugam, hic caede patris Peliadum infecit manus. Quid tibi videtur? "Hoc quoque insulsum est" ait "Falsoque dictum; longe quia vetustior aegaea Minos classe perdomuit freta iustoque vindicavit exemplo impetum". Quid ergo possum facere tibi, lector Cato, si nec fabellae te iuvant nec fabulae? Noli molestus esse omnino litteris, maiorem exhibeant ne tibi molestiam. Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant et ut putentur sapere caelum vituperant.


Text viewBook