Folk Tale

Aesopus et Rusticus

Translations / Adaptations

Text titleLanguageAuthorPublication Date
Ésope et Le PaysanFrench__
TitleAesopus et Rusticus
Book AuthorPhaedrus
Chapter Nr.3.03
Language codelat

Usu peritus hariolo ueracior uulgo perhibetur; causa sed non dicitur, notescet quae nunc primum fabella mea. Habenti cuidam pecora perpererunt oues agnos humano capite. Monstro territus ad consulendos currit maerens hariolos. Hic pertinere ad domini respondet caput, et auertendum uictima periculum. Ille autem adfirmat coniugem esse adulteram et insitiuos significari liberos, sed expiari posse maiore hostia. Quid multa? Variis dissident sententiis, hominisque curam cura maiore adgrauant. Aesopus ibi stans, naris emunctae senex, natura numquam uerba cui potuit dare, "Si procurare uis ostentum, rustice, uxores" inquit "da tuis pastoribus."


Text viewBook