Multilingual Folk Tale Database


Information

Author: Phaedrus - 41 AD

Original version in Latin

Source: Fabulae Aesopiae (nr. 2.09)

Country of origin: Italy

Translations

French - viewaligned


Add a translation

Aesopi statua

Phaedrus

Aesopi ingenio statuam posuere Attici,
seruumque collocarunt aeterna in basi,
patere honoris scirent ut cuncti uiam
nec generi tribui sed uirtuti gloriam.
quoniam occuparat alter ut primus foret,
ne solus esset, studui, quod superfuit.
nec haec inuidia, uerum est aemulatio.
quodsi labori fauerit Latium meo,
plures habebit quos opponat Graeciae.
si Liuor obtrectare curam uoluerit,
non tamen eripiet laudis conscientiam.