Folk Tale

Arbores in Deorum Tutela

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Olim quas uellent esse in tutela sua diui legerunt arbores. Quercus Ioui, at myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea, pinus Cybebae, populus celsa Herculi. Minerua admirans quare steriles sumerent interrogauit. Causam dixit Iuppiter: "Honorem fructu ne uideamur uendere." "At mehercules narrabit quod quis uoluerit, oliua nobis propter fructum est gratior." Tum sic deorum genitor atque hominum sator: "O nata, merito sapiens dicere omnibus. Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria." Nihil agere quod non prosit fabella admonet.


Text viewBook