Folk Tale

Canis ad Agnum

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Inter capellas agno palanti canis "Stulte" inquit "erras; non est hic mater tua." Ouesque segregatas ostendit procul. "Non illam quaero quae cum libitum est concipit, dein portat onus ignotum certis mensibus, nouissime prolapsam effundit sarcinam; uerum illam quae me nutrit admoto ubere, fraudatque natos lacte ne desit mihi." "Tamen illa est potior quae te peperit." "Non ita. Beneficium sane magnum natali dedit, ut expectarem lanium in horas singulas! Vnde illa sciuit niger an albus nascerer? Age porro, parere si uoluisset feminam, quid profecisset cum crearer masculus? Cuius potestas nulla in gignendo fuit, cur hac sit potior quae iacentis miserita est, dulcemque sponte praestat beneuolentiam? Facit parentes bonitas, non necessitas." "His demonstrare uoluit auctor uersibus obsistere homines legibus, meritis capi."


Text viewBook