Folk Tale

Canis Parturiens Ad Alteram

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Habent insidias hominis blanditiae mali; quas ut uitemus, uersus subiecti monent. Canis parturiens cum rogasset alteram, ut fetum in eius tugurio deponeret, facile impetrauit. Dein reposcenti locum preces admouit, tempus exorans breue, dum firmiores catulos posset ducere. Hoc quoque consumpto flagitari ualidius cubile coepit. 'Si mihi et turbae meae par' inquit 'esse potueris, cedam loco'.


Text viewBook