Folk Tale

Ceruus ad Fontem

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Ceruus nemorosis excitatus latibulis, ut uenatorum effugeret instantem necem, caeco timore proximam uillam petit, ut opportuno se bouili condidit. hic bos latenti 'Quidnam uoluisti tibi, infelix, ultro qui ad necem cucurreris? at ille supplex 'Vos modo inquit 'parcite: occasione rursus erumpam data'. spatium diei noctis excipiunt uices; frondem bubulcus adfert, nil adeo uidet: eunt subinde et redeunt omnes rustici, nemo animaduertit: transit etiam uilicus, nec ille quicquam sentit. tum gaudens ferus bubus quietis agere coepit gratias, hospitium aduerso quod praestiterint tempore. respondit unus 'Saluum te cupimus quidem, sed, ille qui oculos centum habet si uenerit, magno in periclo uita uertetur tua'. haec inter ipse dominus a cena redit; et, quia corruptos uiderat nuper boues, accedit ad praesaepe: 'Cur frondis parum est? stramenta desunt. tollere haec aranea quantum est laboris?' dum scrutatur singula, cerui quoque alta conspicatur cornua; quem conuocata iubet occidi familia, praedamque tollit. Haec significat fabula dominum uidere plurimum in rebus suis.


Text viewBook