Folk Tale

Cicada et Noctua

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Humanitati qui se non accommodat plerumque poenas oppetit superbiae. Cicada acerbum noctuae conuicium faciebat, solitae uictum in tenebris quaerere cauoque ramo capere somnum interdiu. Rogata est ut taceret. Multo ualidius clamare occepit. Rursus admota prece accensa magis est. Noctua, ut uidit sibi nullum esse auxilium et uerba contemni sua, hac est adgressa garrulam fallacia: "Dormire quia me non sinunt cantus tui, sonare citharam quos putes Apollinis, potare est animus nectar, quod Pallas mihi nuper donauit; si non fastidis, ueni; una bibamus." Illa, quae arebat siti, simul gaudebat uocem laudari suam, cupide aduolauit. Noctua, obsepto cauo, trepidantem consectata est et leto dedit. Sic, uiua quod negarat, tribuit mortua.


Text viewBook