Folk Tale

De Simonide

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Homo doctus in se semper diuitias habet. Simonides, qui scripsit egregium melos, quo paupertatem sustineret facilius, circum ire coepit urbes Asiae nobiles, mercede accepta laudem uictorum canens. Hoc genere quaestus postquam locuples factus est, redire in patriam uoluit cursu pelagio; erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula. ascendit nauem; quam tempestas horrida simul et uetustas medio dissoluit mari. Hi zonas, illi res pretiosas colligunt, subsidium uitae. Quidam curiosior: "Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?" "Mecum" inquit "mea sunt cuncta."Tunc pauci enatant, quia plures onere degrauati perierant. Praedones adsunt, rapiunt quod quisque extulit, nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi. Hic litterarum quidam studio deditus, Simonidis qui saepe uersus legerat, eratque absentis admirator maximus, sermone ab ipso cognitum cupidissime ad se recepit; ueste, nummis, familia hominem exornauit. Ceteri tabulam suam portant, rogantes uictum. Quos casu obuios Simonides ut uidit: "Dixi" inquit "mea mecum esse cuncta; uos quod rapuistis perit."


Text viewBook