Multilingual Folk Tale Database


Information

Author: Phaedrus - 41 AD

Original version in Latin

Source: Fabulae Aesopiae (nr. 3.11)

Country of origin: Italy

Translations

French - viewaligned


Add a translation

Eunuchus ad Improbum

Phaedrus

Eunuchus litigabat cum quodam improbo,
qui super obscena dicta et petulans iurgium
damnum insectatus est amissi corporis.
"En" ait "hoc unum est cur laborem ualidius,
integritatis testes quia desunt mihi.
Sed quid Fortunae, stulte, delictum arguis?
Id demum est homini turpe quod meruit pati."