Folk Tale

Formica et Musca

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Formica et musca contendebant acriter, quae pluris esset. Musca sic coepit prior: "Conferre nostris num potes te laudibus? Moror inter aras, templa perlustro omnia; ubi immolatur, exta praegusto deum; in capite regis sedeo cum uisum est mihi, et matronarum casta delibo oscula; laboro nihil atque optimis rebus fruor. Quid horum simile tibi contingit, rustica?" "Est gloriosus sane conuictus deum, sed illi qui inuitatur, non qui inuisus est. Aras frequentas? Nempe abigeris quom uenis. Reges commemoras et matronarum oscula? Super etiam iactas tegere quod debet pudor. Nihil laboras? Ideo, cum opus est, nihil habes. Ego grana in hiemem cum studiose congero, te circa murum pasci uideo stercore; mori contractam cum te cogunt frigora, me copiosa recipit incolumem domus. aestate me lacessis; cum bruma est siles. Satis profecto rettudi superbiam." Fabella talis hominum discernit notas, eorum qui se falsis ornant laudibus, et quorum uirtus exhibet solidum decus.


Text viewBook