Folk Tale

Lupus ad Canem

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
ATU201
LanguageLatin
OriginItaly

Quam dulcis sit libertas breuiter proloquar. Cani perpasto macie confectus lupus forte occurrit; dein, salutati inuicem ut restiterunt," Vnde sic, quaeso, nites? Aut quo cibo fecisti tantum corporis? Ego, qui sum longe fortior, pereo fame." Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi, praestare domino si par officium potes." "Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis, a furibus tuearis et noctu domum. Adfertur ultro panis; de mensa sua dat ossa dominus; frusta iactat familia, et quod fastidit quisque pulmentarium. Sic sine labore uenter impletur meus." "Ego uero sum paratus: nunc patior niues imbresque in siluis asperam uitam trahens. Quanto est facilius mihi sub tecto uiuere, et otiosum largo satiari cibo!" "Veni ergo mecum." Dum procedunt, aspicit lupus a catena collum detritum cani. "Vnde hoc, amice?" "Nil est." "Dic, sodes, tamen." "Quia uideor acer, alligant me interdiu, luce ut quiescam, et uigilem nox cum uenerit: crepusculo solutus qua uisum est uagor." "Age, abire si quo est animus, est licentia?" "Non plane est" inquit. "Fruere quae laudas, canis; regnare nolo, liber ut non sim mihi."


Text viewBook