Folk Tale

Mustela et Mures

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Ioculare tibi uidemur: et sane leui, dum nil habemus maius, calamo ludimus. Sed diligenter intuere has nenias; quantum in pusillis utilitatem reperies! Non semper ea sunt quae uidentur: decipit frons prima multos, rara mens intellegit quod interiore condidit cura angulo. Hoc ne locutus sine mercede existimer, fabellam adiciam de mustela et muribus. Mustela, cum annis et senecta debilis mures ueloces non ualeret adsequi, inuoluit se farina et obscuro loco abiecit neclegenter. Mus, escam putans, adsiluit et comprensus occubuit neci; alter similiter, deinde perit et tertius. post aliquot uenit saeculis retorridus, qui saepe laqueos et muscipula effugerat; proculque insidias cernens hostis callidi, "Sic ualeas," inquit, "ut farina es, quae iaces!"


Text viewBook