Folk Tale

Mustela et Homo

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Mustela ab homine prensa, cum instantem necem effugere uellet, 'Parce, quaeso', inquit 'mihi, quae tibi molestis muribus purgo domum'. Respondit ille 'Faceres si causa mea, gratum esset et dedissem ueniam supplici. Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis, quas sunt rosuri, simul et ipsos deuores, noli imputare uanum beneficium mihi'. Atque ita locutus improbam leto dedit. Hoc in se dictum debent illi agnoscere, quorum priuata seruit utilitas sibi, et meritum inane iactant imprudentibus.


Text viewBook