Folk Tale

Pauo ad Iunonem de uoce sua

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Pauo ad Iunonem uenit, indigne ferens cantus luscinii quod sibi no tribuerit; illum esse cunctis auribus mirabilem, se derideri simul ac uocem miserit. Tunc consolandi gratia dixit dea: "Sed forma uincis, uincis magnitudine; nitor smaragdi collo praefulget tuo, pictisque plumis gemmeam caudam explicas." "Quo mi" inquit "mutam speciem si uincor sono?" "Fatorum arbitrio partes sunt uobis datae; tibi forma, uires aquilae, luscinio melos, augurium coruo, laeua cornici omina; omnesque propriis sunt contentae dotibus. Noli adfectare quod tibi non est datum, delusa ne spes ad querelam reccidat."


Text viewBook