Folk Tale

Poeta

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Plus esse in uno saepe quam in turba boni, narratione posteris tradam brevi. Quidam decedens tres reliquit filias: Unam formosam et oculis venantem viros; at alteram lanificam et frugi rusticam; devotam vino tertiam et turpissimam. Harum autem matrem fecit heredem senex sub condicione totam ut fortunam tribus aequaliter distribuat, sed tali modo: "Ni data possideant aut fruantur"; tum: "simul habere res desierint, quas acceperint, centena matri conferant sestertia". Athenas rumor implet. Mater sedula iuris peritos consulit; nemo expedit quo pacto non possideant, quod fuerit datum, fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil, quanam ratione conferant pecuniam. Postquam consumpta est temporis longi mora, nec testamenti potuit sensus colligi, Fidem advocavit iure neglecto parens. Seponit moechae vestem, mundum muliebrem, lavationem argenteam, eunuchos, glabros; lanificae agellos, pecora, villam, operarios, boves, iumenta et instrumentum rusticum; potrici plenam antiquis apothecam cadis, domum politam et delicatos hortulos. Sic destinata dare cum vellet singulis et approbaret populus, qui illas noverat, Aesopus media subito in turba constitit: "O si maneret condito sensus patri, quam graviter ferret, quod voluntatem suam interpretari non potuissent Attici." Rogatus deinde solvit errorem omnium: "Domum et ornamenta cum venustis hortulis et vina vetera date lanificae rusticae; vestem, uniones, pedisequos et cetera illi assignate vitam quae luxu trahit; agros, bovile et pecora cum pastoribus donate moechae. Nulla poterit perpeti, ut moribus quid teneat alienum suis. Deformis cultum vendet ut vinum paret; agros abiciet moecha ut ornatum gerat; at illa gaudens pecore et lanae dedita quacumque summa tradet luxuriae domum. Sic nulla possidebit quod fuerit datum, et dictam matri conferent pecuniam ex pretio rerum quas vendiderint singulae". Ita quod multorum fugit imprudentiam unius hominis repperit sollertia.


Text viewBook