Folk Tale

De Leone Regnante

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Tacere tormentum, poenast loqui. Cum se ferarum regem fecisset leo, et aequitatis vellet famam consequi, a pristina deflexit consuetudine, atque inter illas tenui contentus cibo sancta incorrupta iura reddebat fide. Postquam labare coepit paenitentia, et mutare non posset naturam, coepit aliquos ducere in secretum et fallacia quaerere si ei os puteret. Illos qui dicebant "putet," et qui dicebant "non putet," omnes tamen laniabat, ita ut saturaretur sanguine. Cum multis hoc fecisset, postea simium interrogabat si putorem haberet in ore. Ille quasi cinnamomum dixit fragrare et quasi deorum altaria. Leo erubuit laudatorem, sed, ut deciperet, mutavit fidem et quaesivit fraudem, atque languere se simulabat. Continuo venerunt medici; qui, ut venas consideraverunt pulsum sanum ut viderunt, suaserunt ei sumere cibum aliquem qui levis esset et tolleret fastidium pro digestione, ut regibus omnia licent. "Ignota est" inquit "mihi caro simii; vellem illam probare". Ut est locutus, statim necatur beniloquus simius, ut eius carnem cito escam sumeret. Una enim est poena loquentis et non loquentis.


Text viewBook