Folk Tale

De Simonide

AuthorPhaedrus
Book TitleFabulae Aesopiae
Publication Date41
LanguageLatin
OriginItaly

Homo doctus in se semper divitias habet. Simonides, qui scripsit egregium melos, quo paupertatem sustineret facilius, circum ire coepit urbes Asiae nobiles, mercede accepta laudem victorum canens. Hoc genere quaestus postquam locuples factus est, redire in patriam voluit cursu pelagio; erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula: Ascendit navem, quam tempestas horrida simul et vetustas medio dissolvit mari. Hi zonas, illi res pretiosas colligunt, subsidium vitae. Quidam curiosior: "Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?" "Mecum" inquit "mea sunt cuncta". Tunc pauci enatant, quia plures onere degravati perierant. Praedones adsunt, rapiunt, quod quisque extulit, nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi. Hic litterarum quidam studio deditus, Simonidis qui saepe versus legerat eratque absentis admirator maximus, sermone ab ipso cognitum cupidissime ad se recepit; veste, nummis, familia hominem exornavit. Ceteri tabulam suam portant rogantes victum. Quos casu obvios Simonides ut vidit: "Dixi, inquit, mea mecum esse cuncta; vos quod rapuistis perit".


Text viewBook