Text view
Caluus et Musca
Author | Phaedrus |
---|---|
Book Title | Fabulae Aesopiae |
Publication Date | 41 |
Language | Latin |
Origin | Italy |
Calui momordit musca nudatum caput, quam opprimere captans alapam sibi duxit grauem. Tunc illa inridens: "Punctum uolucris paruulae uoluisti morte ulcisci; quid facies tibi, iniuriae qui addideris contumeliam?" Respondit: "Mecum facile redeo in gratiam, quia non fuisse mentem laedendi scio. Sed te, contempti generis animal improbum, quae delectaris bibere humanum sanguinem, optem carere uel maiore incommodo." Hoc argumento uenia donari decet qui casu peccat. Nam qui consilio est nocens, illum esse quauis dignum poena iudico.
Download XML • Download text • Story • Book