Text view
Pugna Murium et Mustelarum
Title | Pugna Murium et Mustelarum |
---|---|
Book Author | Phaedrus |
Chapter Nr. | 4.06 |
Language code | lat |
Cum uicti mures mustelarum exercitu (historia, quot sunt, in tabernis pingitur) fugerent et artos circum trepidarent cauos, aegre recepti, tamen euaserunt necem: duces eorum, qui capitibus cornua suis ligarant ut conspicuum in proelio haberent signum quod sequerentur milites, haesere in portis suntque capti ab hostibus; quos immolatos uictor auidis dentibus capacis alui mersit tartareo specu. Quemcumque populum tristis euentus premit, periclitatur magnitudo principium, minuta plebes facili praesidio latet.
Download XML • Download text • Story • Book