trans-7876

Malas Esse Diuitias

TitleMalas Esse Diuitias
Book AuthorPhaedrus
Chapter Nr.4.12
Language codelat

Opes inuisae merito sunt forti uiro, quia diues arca ueram laudem intercipit. Caelo receptus propter uirtutem Hercules, cum gratulantes persalutasset deos, ueniente Pluto, qui Fortunae est filius, auertit oculos. Causam quaesiuit Pater. "Odi" inquit "illum quia malis amicus est simulque obiecto cunctaa corrumpit lucro."


Download XMLDownload textStoryBook